[18] EPISTOLA XVIII.

Cl. Viro

D. IO. a LASCO, Baroni Polono,

Iam Emdae in Frisia agenti, Domino colend.

Emdam

Gratiam & vitae innocentiam a DOMINO. Scripsi tuae humanitati, Vir Cl. mense Iunio, ac spero illas te recepisse. Misi enim Argentoratum ad D. BUCERUM, tantum non obsecrans, ut bona fide ad te perferri curaret. Colligaram tuis & alteras ad venerabilem patrem D. IOANNEM RECAMP, Abbatem Aduardiae, quem inhortor ad reformandas Frisiae Ecclesias. Utrique chartaceum misi munusculum. Tibi responsionem meam ad D. IOHANNIS COCHLAEI lib. de authoritate scripturae & Ecclesiae. D. Abbati eundem dedi libellum, sed adjeci tamen COCHLAEI & duos alios libros meos De authoritate scripturarum & Functione Episcoporum, Regi Angliae inscriptos. Quod si ista non curavit BUCERUS, nihil aliud cogito, quam illum negligentius mea expedire, quod hactenus non potui probare Compositiones & Retractationes, quibus ille sane cupit prodesse Ecclesiae, ego vero arbitror obesse plurimum. Certe apographum epistolae meae ad D. Abbatem hic mitto, ut si quid illius negligentia peccatum sit, per te, hoc exemplo, pueri mei manu descripto, sarciatur. Tuas non curavi describi, nullum itaque apographum dare potui. Respondi autem ad tuas illas longe gratissimas, nempe Martio ad me datas. Caeterum omnia bona fide reddita spero, sin secus, fac obsecro ne ignorem.
Plura quae in praesenti scribam non habeo, nisi quod hoc mense fuit apud nos doctus quidam Juvenis ENNO FRISIUS civis Emdanus, qui tuam fidem & diligentiam in Evangelio CHRISTI, valde commendavit ministris & fratribus Tigurinis. Sed vix horam unam atque alteram apud nos mansit. Habebat enim itineris comites, qui admodum accelerabant. Scripsi & D. HERMANNO AQUILOMONTANO Ecclesiae domus senum prope Emdam ministro, amico & Fratri veteri. Cui si has reddideris, rem feceris longe gratiss. jussi ut eas quoque tuae humanitati exhibeat. Si ergo satis concesserit, tibi putabis inscriptas. Vale Vir CL. & meam rusticitatem boni consule. Tiguri in Helvetiis XXIIX. Augusti. Anno MDXLIV.

Tuus ex animo

HEINRICHUS BULLINGERUS.